- PICTAVI
- PICTAVIqui Pictones Caesari, l. 7. Bell. Gall. c. 4. Plino, l. 4. c. 19. ac Straboni populi Galliae Aquitan. cum titulo Comitatus, et urbs episcopalis sub archiepiscopo Bituricensi et Academia: Cum regni titulo a Gothis, quos Clodoveus exegit hinc, ut et totâ Aquitaniâ. Merula. Olim enim sub romanis erat provincia sub Aquitaniae nomine: a Vandalis postmodum, Hunnis, Alemannis, duce Croccô vastata est saeculô 5. urbe Pictaviô direptâ. Sub Honorio Imperatore a Romanis Wisigothis est cessa, qui ut modo dictum, a Chlodoveo A. C. 510. inde exacti sunt. A Caroli M. tem poribus comites habuit, quales Abbo, Ricuinus, Renaldus, duo Bernardi, duo Ranulfi, duo Eblesii, et decem, quibus Guilielminomen, quorum ultimi filia Eleonora, uxor primo Ludovici Iunioris Regis, dein ab hoc repudiata, Henrico II. Duci Normanniae, postea Angliae Regi nupsit, Guiennâ cum Normanniâ dotis locô illi allatâ. Horum filiô Iohanne sine Terris, ob feloniae crimen ditionibus A. C. 1204. exutô, postea Alphonso filio Ludovici VIII. aliisque Regum filiis apennagii locô concessa est, subinde ab Anglis denuo in festata, donec iis totô regnô exactis a Carolo VII. regno est innexa, A. C. 1436. Bellis civilibus, praeteritô saeculô Princeps Condaeus, Reformatorum Dux, rerum hîc potitus est, vide Petr. Rogerium, Picton. descript. Ioh. Beslium, Geneal. des Comt. de Poict. Annales Aquitaniae, Histor. Pictav. Froissardum, Duchesnium, Thuanum, Histor. etc. Gall. Poictou. Eius capita duo, Augustoritum, quod postea a gente Pictavi cognominari occaepit, inter 6. provinciae Aquitanicae secundae civitates penultim um olim locum, dein habitâ ratione dignitatis ac potentiae, primas post Burdigalem nactum. Vide infra in Pictavium; et Limonum, quam urbem hodie fatetur se ignorare Hadr. Valesius. Ager Pictonum, Pictavensem olim episcopatum tantum continebat, nunc tres Episcopatus complectitur, Pictav ensem veterem, Malliacensem et Lucionensem recentiores, ex Monasteriis factos, imminutô Pictavensi. Incolae Poitevins: Froissardo, Marolio, aliisque Petaux, sic ut Bituriges Cubi Bidaux, quos utrosque cum Normannis, Picardis, Genuensibusque coniungunt, atque a lanceariis cataphractis equitibusque distinguunt, peditesque faciunt. Nempe milites variarum gentium, ex quibus lecti erant, nominibus designari solebant. Vide infra quoque in Pictaviensis Provinsia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.